Liber Quartus Regum*

Caput 20: 7

dixitque Esaias adferte massam ficorum quam cum adtulissent et posuissent super ulcus eius curatus est
(* Traductions européennes)

Glose

Afferte massam.RAB.Verbum sehim sive schimut aiunt Hebraeiulcus sonat non vulnus: hoc infligitur, illud sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio, aroc interpretati sunt, quod morbum regium intelligunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quaecunque sunt dulcia. Dei ergo potentia monstratur, dum per res noxias sanitas restituitur. Alii schim, apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis in cutis superficiem provocatur.RAB.Datur signum ut sol decem gradibus revertatur, etc., usque ad et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vitae spatia pro vitae spatio protelentur.ID.Quidam decem gradus linearum ad mysterium Christi transferunt, etc., usque ad et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit.